Ad usum

Ordo post lemmata hic est:
  • Si satis est significationem simplicem afferre, divisionem non invenies.
  • Quod nisi ita est, divisio notionum et constructionum est haec:
  • Voces quae in duo sola capita dividendae sunt, parvis litteris (a-b etc.) dividuntur
  • Secundo numeri arabici adhibentur (1 a-b; 2 a-b etc.)
  • Tertio litterae maximae adhibentur (A 1 a-b;2 a-b;B 1 a-b, 2 a-b etc.)
  • Quarto numeri Romani adhibentur (I A 1 a-b;2 a-b;B 1 a-b, 2 a-b; II identidem etc.)
  • Voces ordine alphabetico afferuntur ita tamen ut participia post verba, adverbia post adiectiva ponantur; ut participia et adverbia derivata esse monstretur, lemmata ista a margine maiore spatio separata sunt.
    * ante lemma ostendit non omnes locos Saxonicos allatos esse;
    ‡ ostendit vocem ante finem sexti saeculi post Chr. natum inveniri non posse;
    [ ] indicantur alia ad recensionem vel ad formas pertinentia.